라틴어 문장 검색

Nec tamen ea longe nobis aut magna difficultate requirenda est, nam omne triticum solo uliginoso post tertiam sationem convertitur in siliginem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 13:5)
quod sic ego interpretor, ut existimem non sationibus eius pinguescere humum, sed minus hanc quam cetera semina vim terrae consumere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 7:2)
Media sementi pars seri et pars ultima debet, quae septimontialis satio dicitur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 8:3)
Sed quocumque tempore anni seretur, opera danda erit, ut quantum destinaveramus in sationem, tantum quinta decima luna, si tamen ea non transcurret eo die solis radios, quod Graeci ἀπόκρουσιν vocant, si minus, quarta decima utique adhuc lunae crescente lumine spargatur, etiam si confestim totum semen operiri non poterit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 10:1)
Sationes eius duas servamus, alteram maturam per mediam sementim, seriorem alteram mense Februario.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 15:4)
Cum sic terram subegeris, in morem horti areas latas pedum denum, longas pedum quinquagenum facito, ut per semitas aqua ministrari possit aditusque utraque parte runcantibus pateat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 26:5)
Post sationem ferro tangi locus non debet;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 27:4)
atque, ut dixi, ligneis rastris sariendus et identidem runcandus est, ne alterius generis herba invalidam Medicam perimat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 27:5)
Viciae autem duae sationes sunt:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 29:1)
Utraque satio potest cruda terra fieri, sed melius proscissa;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 29:4)
Faenum Graecum, quod siliquam vocant rustici, duo tempora sationum habet, quorum alterum est Septembris mensis, cum pabuli causa seritur, isdem diebus, quibus vicia circa aequinoctium, alterum autem mensis Ianuarii ultimi vel primi Februarii, cum in semenseminatur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 33:1)
sed hac satione iugerum sex modiis, illa septem occupamus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 33:2)
satius autem esse ea tempestive runcari et purgari.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 11장 1:5)
Ervi modii quinque totidem operis conseruntur, occantur una, item singulis sariuntur, runcantur, metuntur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 12장 3:3)
Cicerae vel cicerculae modii quattuor operas bubulcorum tres postulant, occantur una opera, runcantur una, velluntur una:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 12장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION